- ABYSSINI
- ABYSSINIAethiopiae interioris populi Christiani. Veterem habent religionem, sed ex Haereticorum erroribus confusam. Eorum Imperator vulgo Grand Neguz, quibusdam Preste Ian, sed prave. Abyssinis dicitur Beyuc Ivan, 1. Iohannes Aestimatus, Chaldaeis Ivan Enconne, 1. Iohannes pretiosus et magnus. Verus autem Preste-Ian; Princeps Tartarorum fuit, in regno Asiae Tenduc. Abyssinorum autem nomen forte ex voce Arabica Elhabaschi, qua Aethiopes et Sarraceni Imperatorem hunc insigniunt. Antiquissimis temporibus ex Arabia in Africam transierunt. Abassinos certe Arabiae Felicis populos fuisse, et in Aethiopiam Africanam transgressos esse, ex Uranio Stephanus testatur. Arabes eos vocant Habassi: ipsi autem sese Chaldaeos profitentur et eâ in sacris linguâ utuntur. Regum eorum catalogus quidem exstat, sed antiquissimi admodum in obscuro sunt. Reginam Sabae, quae ad Salomonem accessit, eorum ordini per errorem insertam ait Hornius, sed non desunt Viri eruditi, qui Abyssinorum illam Imperatricem fuisse contendant. Minus controversum est, quod de Candace idem habet, de qua Actorum c. S. namque ex Strabone, Plinio et Dione Cassio discimus, fuisse sub Aegypto Aethiopum Regnum γυναςκοκτατούμενον, cuius Reginae communi nomine Candaces fuerint appellatae, atque ab hac, per Eunuchum eius a Philippo baptizatum, Christianam Religionem se accepisse, hodieque gens gloriatur. Sub Iustiniano dein 1. Imperatore, Rex Aethiopum Axunitarum Adad seu David memoratur, ad fidem Christi itidem conversus: a quo tempore illa Aethiopia inter medios Barbaros, Religionem Christianam, sed innumeris petmixtam erroribus, retinuit, etc. Pendunt autem Abyssinis tributa Saraceni, Aegyptii et Turcae; cuius causam cum quidam asserant hanc esse, quod, cum fontes Nili in Abyssina sint, ipsumque illud flumen, a cuius incrementis pender fertilitas et salus Aegypti, per eam labatur, eô interclusô et aversô universam Aegyptum fame urgerepossent: Hornius fabulosum id esse ait; Alils non adeo id absurdum censentibus, cum fontes fluvii in apice montis sint, et facili negotiô in aliam partem deflecti possint, deducique. Hodie tamen maiorem partem Habassiae Turcae aliique in Africâ Barbari occuparunt, sic ut ex tot provinciis vix quatuor, supersint Imperatori, qui Presbyteri Iohannis titulô Europaeis notus est. Vice Georg. Hornium Orb. Imper. et Polit. Regis titulus, Dilectus a Deo, etc. Imperator Magnae Aethiopiae, Magnorum Regnorum et Ditionum Dominus, Rex de Xoa, de Caffate, de Fatigar, de Angole, de Baru, de Baaluganxe, de Adcn, de Vangue, de Goiame, de Damaraa, de Vagnemedri, de Ambeda, de Vagne, de Tigrimahon, de Sahaym, de Bernagaes, et Dominus usque ad Nobiam finem Aegypti. Quae tamen loca pleraque, utpote a mari et commerciorum usu remotiora, tabulis Geogr. non designantur, vel interstinguuntur, vide Auctorem Hist. Orbis Terr. Illustr. imprimis Ludolphum Histor. Abyss. nec non infra vocibus Abyssinia et Aethiopia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.